- OTHO IV
- I.OTHO IVII.OTHO IVcum ex nobili Metta de Campen susceptus esset, linea a reliquis agnatis initio non agnita est, sed auctoritas Caesarea illam est tutata. Eius filii tamen omnes sine prole decesserunt, ultimà exstinctô A. C. 1642. Ex Patruo vero eius Ernesto, praeter alios, natus est Franciscus Otho, sed etiam ἄπαις. .III.OTHO IVfil. Henrici Saxoniae Ducis post Henricum V. ab Electoribus quibusdam Rex Roman. salutatus, et Aquisgrani coronatus, adversarium habuit, ab aliis electum, Philippum Sueviae Ducem mortui IMperatoris fratrem: a quo ad Spiram victus, Brunsvigi obsessus, auxiliaribusque superatis ad fugam in Angnam compulsus, tandem pacem, et Beatricem filiam impetravit, hâc lege, ut a titulo et re Imperii abstineret, quamdiu ipse superstes esset, post mortem succederet. Quô factô A. C. 1208. legem tulit: ne quisquam imperium hereditate sib: vindicaret. In Italia dein, dum Marchionatum Ravennae, Romandiolam, Tusciam, Apuliam, Calabriam, aliaque Imperio erepta recuperare nititur, ab Innocentio III. excommunicatus est, oppositô ei ab Electoribus Friderico II. A. C. 1210. Foedere postea cum Angliae Rege et Flandriae Comite contra Philippum Augustum Galliae Regem initô, praeliô ad Bovinas, A. C. 1214. commissô. vix fugâ evasit. Ab aemulo imperiô exutus, obiit Brunsvicae, ubi septenniô privatus vixerat, A. C. 1218. Crantz. l. 7. Saxon. c. 37. Abbas Ursperg. Trithem. in Chron. Rigordus, Nauclerus, Sigonius, l. 16. etc. Lex, quam, odiô familiae Suevicae flagrans, in Comitiis Francofurtensibus tulit A. C. 1208. quaque Legem Henrici VI. de hereditaria Imperii successione, antiquavit, haec habuit capita: Nullus Imperator hereditarium ius in Imperium praetendat. Primcipes sex, tres Ecclesiastici, tres Saeculares Imperatorem creanto, qui, si discordes fuerint, Regem Bohemiae, tamquam arbitrum, adhibento. A quo tempore certam habemus Electorum hodiernorum originem. Namque et circa Othonis III. et superiorum quoque Imperatorum quorundam tempora Electorum quidem mentio reperitur, sed nec septenarius hic numerus, nec dignitas ad hodiernas familias restricta, ante Othonem IV. ullibi occurrit. Vide Georg. Hornium Orb. Imp.IV.OTHO IVfuit: quô editus,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.